monumenta.ch > Ambrosius > 10 > bkeCod.32.89r > 42 > Romanorum. > 52 > Romanorum. > bbb264.99 > bnf6637.5 > bbb264.261 > 8 > 45 > sectio 8 > 20 > bnf4871.47 > bbb264.114 > sectio 616 > sectio 461 > bsbClm1003.10 > bkeCod.32.80v > bbb264.108 > sectio 802 > bkeCod.32.90v > bnfNAL1615.262 > bbb264.5 > sectio 248 > bkeCod.32.75v > 69 > sectio 779 > 81 > sectio 828 > bbb264.30 > 117 > bsbClm1003.117 > sectio 11 > bkeCod.32.133v > 4 > ubk4°Ms.theol.26.54 > bkeCod.32.15v > 4
Hieronymus, Vita Malchi monachi captivi, 3. <<<     >>> 5.

4. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Captivus adducitur.
2 - De Beroa Edessam pergentibus, vicina est publico itineri solitudo, per quam Saraceni incertis sedibus huc atque illuc semper vagantur.
3 Quae suspicio frequentiam in illis locis viatorum congregat, ut imminens periculum auxilio mutuo declinetur.
4 Erant in comitatu meo viri, feminae, senes, iuvenes, parvuli, numero circiter septuaginta.
5 Et ecce subito equorum camelorumque sessores Ismaelitae irruunt, crinitis vittatisque capitibus, ac seminudo corpore, pallia et latas caligas trahentes: pendebant ex humero pharetrae; laxos arcus vibrantes, hastilia longa portabant; non enim ad pugnandum, sed ad praedam venerant.
6 Rapimur, dispergimur, in diversa trahimur.
7 Ego interim longo postliminio haereditarius possessor, et sero mei consilii poenitens, cum altera muliercula in unius heri servitutem sortitus venio.
8 Ducimur, immo portamur sublimes in camelis; et per vastam eremum semper ruinam timentes, pendemus potius quam sedemus.
9 Carnes semicrudae, cibus; et lac camelorum, potus erat.